- HELIOPOLIS
- I.HELIOPOLISHebr. On. Bethsemes Arabibus, i. e. Civitas, sive domus Solis, civitas Aegypti heroica, ambitu 150. stadiorum, insignis publicis privatisqueve ae dificiis, Solis inprimis, tem plo olim clara, inter Alexandriam, et Coptum, quae a Tenage condita, a Graecis, teste Diod. Sic. l. 5. Thebe dicitur. Hîc templum erat Iudaeis, Onion dictum, quod a Vespasiano destructum. Ioseph. An tiqq. l. 7. c. 30. Ibidem saevitum in Cyrillum Diaconum, simulacrorum deiectorem, aliosqueve fideles, sub Iuliano Ap. A. C. 363. Vide Theodoret. l. 3. c. 6. 7. et 15. Rufin. l. 1. c. 36. Strab. l. 14. p. 646. l. 17. p. 803. Nic. Lloyd. At Thebe alia urbs, ut videbimus. Hiliopolis vero inter praecipuas olim Aegypti urbes, ante ad ventum pastorum metropolis erat Inf. Aegypti: a pastoribus diu oppresla, tandem illis expulsis, in Thebanorum potestatem redacta est. Et quidem uti Moeris Rex Memphim, sic Amosis Heliopolim ab his invasoribus rccuperavit, urbem eiusque politiam ordinavit, consuetudines pravas abolevit et privilegia instauravit. Ideoque Manetho, Sacerdos Heliopolitanus, ab Amose (qui Thebanorum primus Helopoli Praefuit) suam Thebanorum Regum seriem exorsus est. Ioh. Marsham. Can. Chron. Sec. XI. Vide et hîc passim. Ceterum, quod in collimitio Arabiae condita eslet. et quidem ab Arabibus, ut Plin. scribit, hinc factum est, ut alii Arabiae, alii Aegypto eam ad iudicaverint. Urbem Solis Latiuâ voce eam vocat Solin. c. 33. ubi de phoenice, Rogos suos struit cinnamis, quos prope Panchaiam concmnat, in Solis urbem strue aitaris superpositâ. Tac. Ann. l. 6. c. 28. Vide Salmas. ad Solin. p. 549. uti de Heliopolitano Obelisco infra Obeliscus.II.HELIOPOLISurbs fuit Phrygiae, Mich Glycas 4. qui statuam hinoavexisle Constantinum Imp. et Constantinopoli columnae imposuisse addit. Baudr.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.